monumenta.ch > Plinius > sectio 177

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 6, 177
{XXXIV} quin et accolas Nili a Syene non Aethiopum populos, sed Arabum esse dicit usque Meroen; Solis quoque oppidum, quod non procul Memphi in Aegypti situ diximus, Arabas conditores habere. sunt qui et ulteriorem ripam Aethiopiae auferant adnectantque Africae. [ripas autem incoluere propter aquam.] nos relicto cuique intellegendi arbitrio oppida quo traduntur ordine utrimque ponemus a Syene.